Evangelium Secundum Marcum*

Caput 1: Versus 40

Et genu flexo,etc.BEDA.Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat.HIER.Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc.,usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt.Luc. 11..BEDA.Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur.Omnes enim,etc., usque ad et vero sacerdoti offerrecorpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentemRom. 12..Si vis potes.ID.In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suae conscius non praesumit.ID.Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.
(* Traductions européennes)